- NUNDINALIS Dierum orbis
- NUNDINALIS Dierum orbisogdoade apud Romanos finiebatur, non hebdomade; unde ogdoas in dierum tributione servabatur, in Romanorum Calendario (ut maxime videre est in eo, quod sub initio Caesarum saxo incisum, quantum ad hanc rem, tam ante, quam postea diu fuit in usu) propter Nundinas seu noni diei reditum, ut Hebdomas apud Iudaeos, propter Sabbatum et apud Charistianos, propter diem Dominicum. Hinc uti literae, quas Dominicales vocitant Christiani, ideo τῷ G. seu numero septenario, in Calendariis nostris, terminantur; ita ad observandum Nundinarum reditum, in Calendatio Romanorum veteri τῷ H. finiebantur seu ogdoade: cuius Calendarii, quod etiam Colotianum dicere solitus est Ioseph. Scaliger atque etiamnum Romae, in aedibus Maffeianis, ad Agrippinam visitur, exemplar operi suo de Iure Nat. et Gentium iuxta discripl. Ebraeor. inseruit Ioannes Seldenus. A Scriptoribus dici solent hi Fasti Kalendares; quales Cn. Flavius publicâsse et Populo Rom. tradidisse creditur, quosque Ovidius 12. libris descripsit. Habentur apud Aldum Manutium Subiunct. l. de Orthogr. a Paulo Patre explicati, Ianum Gruterum Inscript. p. 133. Hub. Goltzium Thesaut. Rei antiq. p. 122. Ios. Scaligerum de Emend. Templ. l. 4. Sibrandum Fast. Kal. l. 1. Car. Neapolim ad Orvid. Fastorum l. 1. Alios. Sed et fragmentaetiam Kalendariorum saeculi illius veteris reperiuntur alia, quibusdierum ogdoades literariae pariter annotantur. Atque nonô quôlibet die sic Nundinae seu urbani rusticorum conventus habiti sunt: ita tamen, ut per intercalationem seu per translationem caveri soleret, ne mali ominis causâ, Nundinae in Kalendas Ianuarii aut Nonas alicuius mensis inciderent. Sententiarum autem, etiam apud Veteres de Nundinali Orbe discrimen est; aliis ogdoade in ipsa contineri Nundinas volentibus (quod facile concipitur, si terminus posterior semper iteraretur et fieret sequentis ogdoadis initium) aliis interea diem nonum, ogdoadis orbem proxime sequentem, pro Nundinis habentibus, adeoque Nundinas enneade dierum integra claudentibus: qua de re vide pluribus agentem praefatum Seldenum d. l. l. 3. c. 15. Fuêre vero Nundinae illae Feriae olim, sive Iovi sive Saturno sacrae, adeoque nefastae. Sed postmodum L. Hortensiâ factum, ut fastae essent; nisi festus aliquis dies redeuntem sic diem nonum nefastum redderet etc. Vide ibid. et supra in voce Nundinae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.